- THORAX
- I.THORAXGraece θώραξ, a θορῶ salio; quod in ea corporis parte cor perpetuô agitetur motu. Eius partes pectus et venter, Philosopho, Hist. Anim. l. 1. c. 1. quemadmodum totus tractus anterior humani corporis, priscis Latinis: unde militare munimentum, quod eam partem, usque ad pubem tegeret, eâdem voce illi insignierunt. Idem tamen Aristoreles alibi pectus solum thoracis nomine intelligit, ut et Plinius passim. Celsus quoque, l. 5. Alii. Vide hanc in rem Casp. Hoffmannum de Thorace. Papinius Statius pro pectore sumit Theb. l. 2. v. 634.—— Songultibus arctumExhaurit thoraca dolor. ———ad quem locum vide Animadvers. Caspari Barthii. Virgilius pro munimento partis anterioris inprimis, l. 11. Aen. v. 487. ubi de Turno,—— Rutulum thoraca indutus, ahenisHorrebat squamis ———Unde simul discas, multiplicibus circulis sqamisque chalybe ductis, Veteribus fuisse in usu. Ut et ex Papiniano illo, Theb. l. 4. v. 172.At laterum tractus spatiosaque pectora servatNexilis innumero chalybum subtemine thorax.At alii solidô metallô factos induebant, uti de aureo Herculis Apollodorus habet, l. 2. Quin, ut audentiores adirent pericula, duobus thoracibus nonnulli se tutabantur. Val. Flaccus, Argon. l. 6. v. 248.Contra autem geminis fidens thoracibus ictumSustulit, et gladiô Sibotes ferit ultima teli.Ne vero thoracum huiusmodi asperitas corpus laederet, promo ex corio crudo pectorale eis subiecerunt, uti diximus in hac voce: postmodum ex lana coactili opere factum adhibere coeperunt, ut videre est supra in voce Thoracomachus. Sed et ipsi tandem ferrei thoraces, quod militantibus gtaves nimium eslent, lineis expulsi sunt, uti vidimus, ubi de Lineis thoracibus. Vide quoque Iac. Cuiacium, Observ. l. 5. c. 11. et supra Suta, Recentiori aevô vulgus Latinorum thoracem appellare coepit: quod patria lingua Wammes —— Galli Pourpoint, uti ait Philip. Cluverius, Germ. Ant. l. 1. c. 16. ubi χιςοὺς χειριδωτοὺς, ad inguina et nates usque demislos, de istiusmodi vestimenti genere, quod videl. quia ventrem et pectus tegit, a Saxon. Wamb nomen nactum est, exponit Gambesones Scriptores rerum Gallicar. passim vocant, de quorum frequenti olim in bello usu, vide Car. du Fresne, Notis ad Vilharduin. p. 294. et ad Ioinvillam, p. 74. Aliam vocis notionem Veteribus usitatam vidimus supra. Nec omittendum, quod thoracem ex Britannicis margaritis factum Veneri Genitrici Caesar dedicâsse legitur apud Sabellicum, l. 6. En. 6. quemadmodum Amasim Aegypti Regem thoracem lineum, frequentibus animalium figuris, ex auro et lana versicolore, intertextum, in quo venationes quaelibet exiles singulae in se habebant 360. bestiolas, Lacedaemoniis donô misisle, a Samiis interceptum, similemque alterum, in Lindo, Minervae consecrâsse, refert Herodotus, l. 1. Ut nec illud, quod ex accusativo θώρηκα, dorica primum, inde Lorica Latinis, factum docet Salmas. ad Solin. p. 872.II.THORAXmons iuxta urbem Magnesiae, in quem Thimbron utbem Magnesiae transtulit, ne, se recedentd, Tislapherni ac Persis ad direptionem foret exposita. Hîc dicunt crucifixum fuisle Daphitam Grammaticum, propterea quod reges versibus incesleret. Unde proverbium: Cave a Thorace. Stephano urbs est Aetoliae, et alia Magnesiae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.